Latin
2.14.28 to 2.14.39
Augustine, Contra Julianum 2.14.28-39
Unproofread scanNot analysed yet
tanta per beatum Ambrosium circumvallaris rerum evidentia, tanta verborum ejus manifestatione contunderis, ut profecto, si nulla te ratio, cogitatio, consideratio religionis, pietatis, humanitatis, atque in te ipso advertendæ veritatis a pertinaci intentione revocaverit, ostendas quantum in malis humanis va- Icat, eo quemquam fuisse progressum, uhi manere non libeat, unde redire jam pudeat. Sic enim credo te affici, cum ista legeris. Sed o si pax Christi in tuo corde vincat, et bona poenitentia de mala verecundia palmam ferat! CAPUT VI. —15. Sed jam nunc parumper attende, quomodo ex ista lege peccati, cujus motum mortalitas etiam continentium cogitur ferre, cui modum castitas nuptiarum laborat imponere, ubi eoncupiscentia carnis, voluptasque, quam laudas, contra propositum voluntatis agit suos impetus, cum excitatur, etiamsi actus non peragit, cum frenatur: attende ergo paulisper, quomodo ex hac lege peccati omnem generari hominem, et ideo trahere originale peccatum, sanctus eloquatur Ambrosius in eo ipso de Sacramento regenerationis, sive de Philosophia libro suo. <Est, >inquit, I domus quam sapientia ædificat, et mensa cælestibus referta sacramentis, in qua justus cibum divinæ voluptatis epulatur, suavem gratiæ potum bibens, si perpetuorum meritorum uberi posteritate laetetur. Hos filios generans David partus illos corporeæ commixtionis horrebat, et ideo mundari sacri fontis irriguo desiderabat, ut carnalem ac terrenam labem gratia spiritualis ablueret. Ecce, Inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea >(Psal. L,7). <Male Eva parturivit, ut partus relinqueret mulieribus hæreditatem, atque unusquisque concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurirct. a Si te non deseruit qualiscumque saltem sensus humanus, vides quid de concupiscentiae voluptate, hac ipsa cui præbes impudentissimum patrocinium, pronuntiaverit, tui, quod sæpe dicendum est, doctoris testimonio praedicatus, tam memorabilis doctor Ambrosius: quod ea quisque concretus, ea genitalibus visceribus infusus, ea coagulatus in sanguine;