Latin
2.3.54 to 2.3.72
Augustine, Contra Julianum 2.3.54-72
Unproofread scanNot analysed yet
nee accusat vox ista nuptiale consortium, sed originale peccatum: cur no damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascintur, et ipse ortus noster in vitio est, ideo Pauli caro corpus mortis eral, sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? jam tandem perspicis etiam se ipsum in his suis verbis voluisse intelligi Apostolum? Jpsius ergo interior homo cum condelectaretur lcgi Dei, videbat alian. lcgem in membris suis repugnantem legi mentis suæ, et propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne non habitabat bonum, propter quod non quod volebat, faciebat bonum; sed malum quod oderat, hoc agebat (Rom. VII, 15 24). Eo tota vestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut pulvis quem projicit vent'is a facie terne (Psal. i, 4), sic acordibus eorum quos de. cipere coeperatis, si bxc voLuerint deposito studio rontentionis cogitare, projecta est, Numquid enim Paulus apostolus non erat baptizatus? aut aliquid ei vel originalium, vel propriorum, vel ignorantiæ, vel scientiæ remissum nun fuerat peccatorum? Unde ergo tatia loquebatur, nisi quia id quod din in libro meo, cui te respondisse gloriaris, omnino verum est? Lex quippe ista peccati, quae in membris est corporis mortis hujus, et remissa est regeneratione spirimali, et manet in carne morlatt. remissa scilicet, quia reatus ejus solutus est Sacramento, quo rcnascuntur fideles; manet autem, quia operatur desidcria, contra quæ dimicant et fideles. Hoc est omnino quod funditus subruit hæresim vestrain. Quod usque adeo videtis et timetis, ut non aliter cx his apostolicis vocibus exire conemini, nisi quanta potestis contentione asseveretis, non illic ipsius Apostoli acci. piendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub gratia positi cujuspiam Judæi, contra quem suæ malæ conversationis consuetudo pugnaret: quasi vis ipsa consuetudinis deponatur in Baptismo, ct non adversus eam confligant eliam baptizati, tanto fortius atque vehementius, quanto magis placere student oculis ejus, cujus grytia adjuvantur, ne iu tali certamine superentuP.