Latin
2.3.73 to 2.3.84
Augustine, Contra Julianum 2.3.73-84
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi attente sine pervicacia considerare voluisses, profecto in ipsa eliam vi consuetudinis invenires, quomodo concupiscentia remittatur in reatu, ct maneat in actu. Nequc cnim nihil in homine agitur, quando concupiscetiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis inquietatur. Sed tamen non propter vim consuctudinis appellabat car. nem suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio eFt. Hujus vivii reatum jam sibi in Baptismate fuisse dimissum dubitare non poterat, sed contra ejus inquietudinem pugnans, primum ab eo vinci subjugarique metuebat; deinde licet invicte, non diu pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rum. VII, 24 et 25): scieus ejus gratia uos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab ejus originali reatu spi. rituali regeneratione sanavit. Hoc bellum quod in nobis ipsis adversum nos ipsos gerendum suscepimus1, expcriuntur. in se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non impudentissimi laudatores.