Latin
2.48.268 to 2.48.285
Augustine, Contra Julianum 2.48.268-285
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 23,18). Ecce quantam nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles, et Ecclesiæ fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quæ multa, nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum et perditionem (I Tim. VI, 9)? quae utique perpeti, eisque non consentire, certamen est, conflictus est, pugna esc. Quorum pugna, nisi boni et mali, non naturae adversus naturam, sed naturæ adversus vitium, jam mortuum,. sed adhuc sepeliendum, id est, omnino sanandum? Quomodo crgo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate, sicut etiam iste vir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus, sicut etiam hic vir fatctur; nisi quia mortuum est in eo reatu quo nos tenebat, et donee sepulturae perfectione sanetur, rebellat et mortuum? Quamvis jam non eo modo appelletur peccatum, quo facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adjuvet nos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum rebellet, ut vincendo reviviscat et regnet. CAPUT X. —33. In hoc bello laborantes,quamdiu tentatio est vita humana super terram (Job VII. 1), non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei nunquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante. ,etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). Sicut conjuges quando modum generationi necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut.