Latin
2.48.286 to 2.48.298
Augustine, Contra Julianum 2.48.286-298
Unproofread scanNot analysed yet
cunlinenles, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem de. cernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quæ alio modo etiam peccatum vocatur, quæ repugnat legi munUs, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancii, Cyprianus, Hilarius, Cregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur is Adam, regenerandus in Christo, mortuus in Adam, vivificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus on linis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. v, 17). Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pagnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, 6ed vulnus diaboli eamdem materiem vitiantis. Non est boc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione trajectum. Etiam hujus mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem justus, si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret injustus. Justitiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nee vitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenæus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, innocentius, Joannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium bominum peccato originali obnoxia successione sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis virgo concepit.