Latin
2.54.1 to 2.54.9
Augustine, Contra Julianum 2.54.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas 1, tanquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si judicum premerer potestate, Ii in medio eruditorum consisterem tecum, si vertæ, quam dicis, rationis tuba, a te scilicet magno tubicine inflata, si auditorum arma circumstantium et tibi raventiam concreparent? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et Ie argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos judices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltaretanquam tubam vocem tuam, et predicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis novitiæ hujus impietatis errorem. Tales judices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo judicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos judices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendenles, aliquo abs te merito tuæ offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos, in bac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui nunquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiæ de hoc quod inter nos disputatur incertæ sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos ct in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis et Aristotelicis et Zenonicis aliisque hujuscemodi, vei graecis vei latinis, quanquam et istis aliquos eoruin, verum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et sancta templa construxit;