Latin
2.9.10 to 2.9.19
Augustine, Contra Julianum 2.9.10-19
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 52). c Possunt etiam videri, i inquit, caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxariæ separatae in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, subjicientes se legi Dei, removei. tes se a lege peccati: quorum licet dissensio per prævaricationem primi hominis in naturam verterit It ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent, tamen per crucem Domini Salvatoris *,tam inimicitiis quam ctiam mandatorum lege vacuatis, in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens fecit utraque unum »(Ephes. u, 14). Rursus in eodem opere, cum de spirituali atque incorruptibili loqueretur cibo: c Etenim ratio cibus mentis est i, >inquit, præclaraque* alimonia suavitatis, quæ membra non oncret, neque in naturae pudenda e, sed ornamenta convertat, cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. Quod utiqne tunc facit7, cum caro in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito coutumaciæ, modcrantis animæ conjugatur arbitrio: qualis fuit cnm inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam vcneno pestiferi serpentis infecta sacrilrgam famem sciret, divinorumque memoriam præceptorum animæ sensibus inhærentem edacitatis studio præteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tanquam corpore animaque geniloribus, dum corporis natura tentatur, anima male sanæ compatitur. Quaesi appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo petcati; quam velut virilis infusam corporis motu male feta I anima, ctiam sui vigore corrupto, alienis gravis oneribus parturivit »(In Lucam, lib. 7, nn. 141, 442).