Latin
27.1 to 27.19
Augustine, Contra Julianum 27.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Porro si perfundi et nasci æquali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes æquales imer se Dcus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfu. idantur, admittitis: atque ila perfundi multo melius judicatis esse quam nasci. Jam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Ici, sint sub illo qni cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem procul dubio habero non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]): non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Joannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua, Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium, vitam non habet (t Joan. v, i2). Merito ergo intelliguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebræos, ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum (Hebr. II, 14). Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis? CAPUT X. —28. Enumeras quae fides vere 'non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, qux: pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus;