Latin
27.20 to 27.39
Augustine, Contra Julianum 27.20-39
Unproofread scanNot analysed yet
usque adeo ut etiam illud quod dicis, <Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum, vorum csse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod onginale traheretur, sine opere libcri arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit (Romv, 12). Quod autem dicis, <Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri; a interest quatenus recte posHit intelligi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato ejus tot hominum millia ceciderunt (II Reg. 24); et qnod de anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse novcrant, vindicta processit (Josue vn): alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, ct rursus modo quodam reperinntur et nostra: aliena quippe proprietate suut actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum csset, profecto gravc jngum super filios Adam, a die exitus dc ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nullo modo justum esset. Quod autem Apostolum dixisse commemoras, Omnes Mos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, siue bonum, sive malunt (II Cor. v, 10); quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adjuvat ista sententia, quando ad cos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem mani. festabuntur, quomodo reportat corum quisquc quod gessil, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad cos, qnod per corda el ora gestantium, sive credunt, sive nun credunt? Propria corporis sui cnim dixit, quod ad unumquemque in sc ipso jam viventem pertinet. Nant quomodo reportat bonum, ut intret in regnum De! ,si hoc reportat quisque quod gessit;