Latin
3.15.41 to 3.15.64
Augustine, Contra Julianum 3.15.41-64
Unproofread scanNot analysed yet
>quomodo id dicis? 1 Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per prophetam dicit, creare se mala (Isai. XLV, 7). Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit conditio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor conditionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis, <Omnia igitur corpora malo reputantur auctori. »Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporuin; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse conditio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam. CAPUT IX. —18. <Deus, >inquis, bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit. Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adjungis: <Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione coujungeret; fecitque causam conjunctionum dissimilitudo membrorum. »£t hoc assentior. Deinde infers: <Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum,» Quis hoc negaverit? <Quod cum ingratis2,» inquis, <concesseris, sequitur tot rcruin bonarum, corporum, sexuum, conjunctionum, malos fructus esse non posse. »Et hoc verum dicis: horum enim bono. rum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo SInandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum;