Latin
3.15.65 to 3.15.70
Augustine, Contra Julianum 3.15.65-70
Unproofread scanNot analysed yet
non est fructus corporum, sexuum, conjunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem, Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis; quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor est Dcus: sic ego tihi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed prima praevaricationis, cujus auctor est diabolus.