Latin
3.27.22 to 3.27.43
Augustine, Contra Julianum 3.27.22-43
Unproofread scanNot analysed yet
«Aut in conjugibus, >inquis, cum honestate exercetur, aut in cas'tis virtute frenatur. >Itane vero, ila tu expertus es? Ergone a conjugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se conjuges, et invadunt, quandocumque titillavcrit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fucrit sponte commotum. Si talem duxi. sti vitam conjugalem, desine te tuis experimentis iit disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vei docenda, perquire 8. Miror tamen si adulterina saltem desideria non frenasti, nee frenanda seusisti. Si vero etiam pudicitia conjugalis, et propter immoderata in ipso quoque connubio votulabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne præter conjugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis, <In conjugibus cum honestate exercetur; >quasi honestus sit appetitus iste semper in conjtge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus (I Cor. VII, 6), concedatur? Quanto melius diceres, In conjugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti nc illic quoque intelligatur malum, cui eliam conjuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem jam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum (Loco citato supra, n. 12); et noli corde vel ore laudare, quem I cogeris virtute frenare. v Qaartum, >inquis, «a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit,> inquis, jure damnatur. »De cujus, quaeso, insolentia contingit i lasciviæ, an concupiscenlice? Ne ofrendas susceptam, respondebis, Lasciviæ. Sed omnes homines judicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscenline consentitur. Nullumne ergo malam est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum concupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente.