Latin
3.27.44 to 3.27.64
Augustine, Contra Julianum 3.27.44-64
Unproofread scanNot analysed yet
Exclama ergo, Libera nos a maio: et noli malum falsæ laudis huic addere malo. CAPUT XV. —29. Diserte sane inter lascivientes ctcontinentes tanquam in medio pudicitiam constituis conjugalem, quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur. ; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet æstuantes, et laudat tali remedio non egentes. >Multum delector eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia conjugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id et, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat (I Cor. vn, 9): cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui. tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, oede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati. CAPUT XVI. —50. Illud etiam recte dicis, examinate 'non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur. >Hoc verum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sea ideo bonum quia fidem thori servant, quia prolis suscipiendæ causa sexum mirumque commiscent, quia iinpietatem soparationis exhorrent. Hæc suut bona nuptialia, quibus nuptiæ bonum sunt: quæ sæpissime diximus esse po* tuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent eliam ipsae contra concupiscentiæ malum, ad nihil cam sinentes illicitum per. . venire; quamvis ipsa in hæc, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et cjus malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (ICor.