Latin
3.27.65 to 3.27.82
Augustine, Contra Julianum 3.27.65-82
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 6)? quando conjuges non prolis suscipiendæ, sed carnalis voluptatis explendæ victi cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione pejoris 1, intervenientibus et deprecantibus nuptiis. CAPUT XVII. —31. Post hæc autem ad exemplum Abrahæ et Sarrae, nescio qua ratione reverteris, do quo jam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea renisset in mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis, «factum fuisse propheticum, quod nunc I ostensum est in regione Afri. cæ; pulchræ et sanctae mulieris, quæ Ecclesiæ formam tenebat, tutum non esse vel conjugem, vel pudorem, et quia ibi divinitus intacta servata est. >Ne in omnibus tuis verbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis: «Orandus est hic Deus, frater beatissime lurbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichæorum constupratione, ill Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur. >Hæc nostra potius oratio est adversus Manichæcos, et Donatistas, et alios hæreticos, vel quoslibct christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda, ideono latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimns Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem calholicam, contra vestri crroris vanam profanamque novitatem? nefas! Defuerunt Ecclesiæ Dei quæ in Africa constituta est; defuerunt orationes luse, quando ista quæ oppugnas, Cyprianus beatissimus prædicabat? Quando ille dicebat, «Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata >(Epist. 64 ad Fidum): quando hæc Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africæ servaretur intacta, et a Manichæorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichæi nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo?