Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.32
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quantumlibet tergiverseris, o hæresis Pelagiana qu:e contra muros antiquissimæ verilatis novas construis machinas, novas moliris insidias: «Pœnus disputator, >quod me contumcliose tuus defensor appellat; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et pœnam scelerato ex dogmate sumil (a). Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in cis ipsis. plures Afri cssenl? Uuus hinc est, cæteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caocaris, ut non videas, te potius vclic corrumpere antiquum Ecclesiis decorem, id est, antiquam fidem, tanquam Sarræ aniculae pulcherrimæ castitatem. Si enim per sanclos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenæum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Ililarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Joannem, Innocentium v et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Julianc, quæ tc pcperiL? Utrum te casta *,an vero meretrix, in lucem quam deseruihli, per u'crum gratiæ fpirilualis enixa est? an ut dogmata Peiagiana defcn- Oas, conjugis Christi et matris tuæ viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarræ non invenil quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichæi nec nomen audierunt, Manichæorum blasphemia criminetur.