Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
«Sed ab hoc digressu, quo te impetus, non ut dicis, «doloris, >sed perditi pudoris «abstulerat, ad ea quæ institueras >delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio. (Rom. IV, 19), illud quod de Abrahæ et Sarræ cinortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde jam superius, quantum satis visum cst, me disscruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod «ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine? >Sed ex scmine jam vilialo1 atque damnato, quod partim per vcrilalem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis, «qllis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio. >Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. CAPUT XVin. —34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod «conjuges sine corporum calore generaverint: >nec puto quod «hominem Deus non fecerit, ant diabolo fecerit, aut diabolus fecerit; >qnia nec ipsi parentes possunt bominem facere, sed ex parentibus Deus: cujus potestati nee se ipsum diabolu. subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subjecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adjutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Cbristum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, «ex eadem concupiscentiæ voluptate concretum etiam Isaac >dico, ex qua et homines cæteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. «Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse >non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sop. VIII, i); et nibil inquinatum in eam incurrit (Id. vn, 25): et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus esi ut anfractibus longis, ea quae concedo, mibi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima ejus de populo suo (Gen. XVII, 14). Explica, si potes, tanta paena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarra ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahæ ad generandum sicut juvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur ætate: sed Isaac quantum ad propria pec-. cata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima ejus de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.