Latin
3.35.1 to 3.35.15
Augustine, Contra Julianum 3.35.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum cst disputare: tamen interponis ubi ait, Et quomodo judicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor (Rom. III, 6, 7)? Ac deinde subjungis, «Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem judicandi, si modum non tenuit imperandi. I Si ergo sicut putas, «ad boc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia præcepisse, ut miserend sibi materiam præpararet: et per hanc apostolican sententiam, I sicut existimas, «demonstratur, propterea recte judicari homines, quia præcepta possibilia non fecerunt; injuste autem judicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia juberentur: I quid de Isaac diclurns es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen'perditionis anima suæ poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nee sic tandem respicis, illud primitus in paradiso datum possibile ac facile fuisse præceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homme, tanquam in massa origiuis commune illud habere peccatum; et hinc esse jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepultura in matrem omnium (Eccli. XL, i)? Et quoniam ex isia in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum ejusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nee immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sinc signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, justus est Deus: potest aliquos sinc bonis meritis liberare, quia bonus est;