Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.39
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem dicis, <Qua ratione quæreret justo in Sodomis Deus (Gen. XVIII, 26), si illos tales natura faciebat? >tanquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.