Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.40
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem putas, <Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminæ dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminæ, caarsisse in appetitum suum in invicem >(Rom. I, 27): omnem profecto usum feminæ laudare compelleris 1 ac per hoC et ea qux cum feminis committuntur slu. pra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis daipnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, uude natura humana potest nascendo subsisterc.