Latin
3.41.19 to 3.41.35
Augustine, Contra Julianum 3.41.19-35
Unproofread scanNot analysed yet
In bac controversia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem quidem egregios judices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina cruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, repreheusionem sine dubio præparabis; te potius utar judice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in codem libro tuo; nee ejus alio, sed ipso loco. Dixisti enim, <sanctam virginitatem confidentia suæ salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa possetcxercere certamina. i Quaero quae remedia contempserit. Respondebis, Nuptias. Quæro, Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque vidcmus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ci rcsistat aut continentiae retinaculum, aut conjugale remedium? Jam hoc et superius egi lecum, ubi disertissime pudicitiam conjugalem inter lascivientes et continentes ita posuisti, i quae verecundis manibus et confovet æstuantes, et laudat tali remedio non egentes. >Eadem itaque repeto: Iterum audi quod illic tibi brevitcr dilucideque respondi. <Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei neeessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati >(Supra, n. 29).