Latin
3.41.1 to 3.41.18
Augustine, Contra Julianum 3.41.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis, <eliam Sodomitas cl in panis ac vini peccasse creatura: »atque ita vis intelligamus libidinem bonam, sed homines qui ca male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et vini, quanvis ea male utendo peccetur. Ila enim non intelligis quid loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoquo concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehemenlius et invictius concitctur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, sive qui adversus illud dimicat, aive quem subjugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem condit. CAPUT XXI. —ii. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuæ sententiæ dcbeas acquiescere. Bene, quod <breviter admonere te >dicis, <ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est. i Et quoe sit ipsa brevis admonitio, subinferens: c Concupiscentiæ naturalis qui modum tenet, >inquis, <bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur: qui autcm etiam ipsum modum, sanciae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis, >inquis, <et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina. i Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctæ virginitatis amore contempserit, malo mclius non utitur; confidentia quippe divinæ opitu. lationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina.