Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.63
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo hæc est conditio in corpore mortis hujus (quæ utique non fuit in paradiso, in corpore vitæ illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, qu:e non solvitur nisi cum spiritualiter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis indixit. Non hostis secundum Manichæos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnus infligeret; undo genus humanum, etiam in liis qui viam Dei ambulant, claudicaret.