Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.64
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen succenses mihi, quia dixi, <Hæc enim qum ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia i (De Nupt. et Concup. ,lib. 1, n. 1): et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, <tanquam *Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura Malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum cuhnen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adjuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut. erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae: >et caetera hujusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione jactasti, nos contra deprimens, et dicens, «quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiæ, morum Iabem nostris convenire, imo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo, >sicut dicis, <in naturae invidiam malac conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor injuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem, Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio >(Rom. vI, 15): et caetera hujusmodi.