Latin
Book 5
Augustine, Contra Julianum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desidcrii suum vas quisque possideat, non de conjugio, sed de fornicatione accipiendum putaveris; atque ita temperantix totam honestatem de concubitu conjugum abstuleris, ut nemo sibi videatur in morbo desiderii suum vas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus potuerit insanire 1. Si enim ullum ibi tenendum existimares modum, potuisti et illic concupiscentiæ reprehendere excessum, cumque diccre ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare, suum vas dictum fuisse cuique conjugem suam. Quo verbo in eadem re etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut viri uxoribus suis tanqnam infirmiori vasi tribuant honorem, vclut cohæredibus gt aUnc; adjungens et dicens, Et videte ne impediantur orationes vestræ (1 Petr. III, 7). Sicut ct coapostolus ejus tempora præscribit orandi temperantiæ conjugali: et secundum veniam concedit, quamvis cum conjuge', non utique illum prolis, sed qui fit voluptatis intentione concubitum ()Cor. vn, 5, 6). Ilunc audiant christiana conjugia, non te, qni vis in eis quam drfendis nunquam frenari concupiscentiam, sed quotiescunque sc commoverit, satiari avidam, regnare securam Unnc audiant, inquam, fideles Christi qni suut connubio colligati, ut cx consensu temperent, quo vacent orationi: ei cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suant, noverint etiam inde dicere Deo, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). Quod enim sccundum veniam, non secundum imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non jubetur. CAPUT X (a). —41. Sed insertis aliis verbis meis, ubi voluntatem vere piorum, qnia Christianornm, con jugum commendavi, qui filios ad hoc generant in hoc sacculo, ut propter alterum sanculum regenerentur in Christo (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. t, n. 9); commemoras te jam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi responderim, ibi potius legant qui volunt. Sic enim non sunt facien' da adulteria, etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos: quod tameM faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant in tabernacula aeterna (Luc. xvi, 9); sicut non adulteria conimiuendo, sed conjugaliter bene utendo malo libidinis, ea voluntate generandi sunt filii, ut cum eis regnetur in aeternam (a).