Latin
Book 5
Augustine, Contra Julianum 42
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cleganter laudas susceptam tuam, dicens, et verum dicens' <quod nihil tali possit duM concumbitur cogitari. »Prorsus ita est. Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de voluptate disputans, cujus verba in libro superiorejam posui: <Cujusmoms, inquit, <ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiæ. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Qnis enim cum utatur voluptate, inquit, <ca qua nulla possit major esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest (Supra, n. 72, ex Ciceronis Hortensio)? Non igitur c'iam tu potuisti gravius accusare quam laudas, nisi fatendo in ejns impetn neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidincm concumbendo patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum dormit: sed somnus cunt occupat membra, non ea facit inobedientia voluntati; quia et ipsam voluntatem ab hujuscemodi alienat intperio, avertendo animam ad visa somniorum, in qui. bus s? cpe eliam futura monstrata sunt. Unde si erat in paradiso vicissitudo vigilandi atque dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia dormientium, quam vita vigilantium.