Latin
45.1 to 45.18
Augustine, Contra Julianum 45.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Qnod autem te jactas, et inani! er spumeum diffundis eloquium,, <parentes comparans parricidis, in cis asserens esse causam ut tilii cum damnatione nascantur: fcrens' omnino linguæ tuæ velut exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi ipse facis, respicis Deum. Cur enim non ista vel tale aliquid, ipsi potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus æternis præscivit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi bonitas imputatur 1. Et quosdam infantes etiam bapiizatos quos futuros præscivit apostatas, non aufert cx bac vita in æternum regnum adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. iv, 11). Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque justitia, qua de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius intelligitur, parentibus non esse tribucndum, nisi quod filios volunt, qui procul dubio quæ illis futura sunt nesciunt? . CAPUT XI. —44. Quod autem commemorasti ex Evangelio, Melius erat homini illi non nasci (Matth. xxv! ,24); nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini sua: præstitit quod melius crat, qui malum quod ei futurum fuerat præsciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab cis qui recta intelligunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribucndum est Crcatoris. pic et Parentibus sine nodo difficilis quxstionis hoc tribuitur, quod filios voluerunt 2, quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico parvulos sine Christi Unptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut cis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, scd de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intelligi voluit, alius alio tolerabilius in die judicii punietur (Jd.