Latin
49.104 to 49.122
Augustine, Contra Julianum 49.104-122
Unproofread scanNot analysed yet
«Erunt rrgo, »inquis, <in damnatione sempiterna, in quibus erat vera justitia? >vocem impudentia majora præcipitem! Non erat, inquam 1, in cis vera justitia; quia non actibus, sed finibus pensantur officia. Sed faccte ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus, <Si dicalur, >inquis, <quia castitas infidelium castitas non est; cadem fronte dicetur quia corpns Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quæ in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint: ct multa, i inqnis, <alin quæ tantæ absurditatis sunt, ut risum possint intelligentibus commovere. »Non plane risum, sed fletum potius intelligenlibus vester commovet risus, sicut menlibus amicorum sanorum fletum commovet risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis animum fornicari negas, aul csse in animo fornicanle veram castitatem dicis; ct rides, et sanns es? Unde, quomodo, qua ratione istud fieri potest? Prorsus nec illa est castitas vera, nec sanitas vera. Prorsus, inquam, nec vera est castitas animi fornicantis, et vera insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et cætera hujusmodi. Neqne enim est consequens, ut si non est vera virtus qua gloriatur impius, non sii verum corpus quod operatur Deus. Sed plane possumus dicere, hjcreticorum frontem non esse frontem, si non membrum quod fecit Deus, significare intelligamur frontis nomine, sed pudorem. Quid, si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te jactas, ante praestrucrem, ne' in liac sententia, qua dicimns, Omne quod nun est ex fide, peccatum est; etiam illa Intelligantur infidelium, quædona sunt Dei, sive in animi, sive in corporis bonis? Ibi enim sunt et ista quæ inaniter garris, corpus, et oculi, et membra cætera. In eo genere sunt etiam quæ in agris Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani.