Latin
49.123 to 49.136
Augustine, Contra Julianum 49.123-136
Unproofread scanNot analysed yet
Annon tu ipse inter cactera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi: <Auima eniin et corpus et quæcumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est >(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 4, n. 4)? Hanc brevem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia <corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, ct frumenta quæ in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint. >Ut enim tibi tanquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quoe tuæ memoriæ fortassis ut hæc diceres exciderunt, <Hæc etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: do his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. >Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis: cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inscrta, sic non attendis, sic oblivisceris; Don jam phreneticis, sed lethargicis compararis. <Mirari te >dicis, <quod tam excellens, >meum videlicet, sicut irridenter loqueris, <non vidit ingenium, quintum vos in hoc quoque juverim, quia dixi, Aliis peccatis alia peccata vincuntur. >Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: <Perfacilo igitur studio sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere peccatis. Si enim vincuntur, >inquis, <peccata peccatis, quanto magis possunt virtutibus peccata superari? >Quasi nos negemus, adjutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus: et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit sensum Domiui (Rom.