Latin
49.14 to 49.29
Augustine, Contra Julianum 49.14-29
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo variant quod merentur. Nec nominis sui igitur, >inquis, «possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii aut amplitudine ditantur, aut exilitate Crustrantur. >Hæc ubi didiceris, nescio: jam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut vera sit virtus, avarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum et avarorum justitia, qua gravium damnorum metu facilius sua nonnunquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et avarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent appetitum, soloque necessario victu tegumentoque contenti sunt; et avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius, Per maTe pauperiem fugiant, per. axa, per ignes. (Horatius, lib. 1, epist. I, vers. 46.) qua denique cognovimus quosdam irruptione barbarica, ad ea prodenda quæ habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo virtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo germanae verseque virtutes, tibi tamen ita verae videntur et pulchræ *ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt præmii exilitate frustrentur, »id est, terrenorum commodorum fructu, non cælestium praemiorum. Nec aliud erit quam vera justitia Catilinae, comprehendero multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat: et fortitudo vera erit ejus, quod frigus, famem, sitim ferre poterat: et vera patientia, quod patiens erat inediae, algoris, vigilias, supra quam cuiquam credibile est (Sallustius, de Catilinæ Conjuratione, cap. 3). Quis hæc sapiat, nisi desipiat? Sed videlicet homo eruditus eorum vitiorum veri similitudine falleris, quae finitima videntur et propinqua virtutibus, cum absint ab eis quam longe absunt a virtutibus vitia. Nam sicut constantia est virtus, cui contraria est inconstantia: vitium est tamen ei quasi finitimum pertinacia, quæ constantiam videtur imitari. Quo utinam vitio careas, cum hæc quae dico, vera esse cognoveris;