Latin
49.30 to 49.49
Augustine, Contra Julianum 49.30-49
Unproofread scanNot analysed yet
ne tibi in errore, velut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitretis. Ita omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiæ temeritas: verum etiam vicina quodam modo, nec veritate 2, sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi prudentiænon temeritas vel imprudentia, sed astutia: quod tamen vitium est, quamvis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod dictum est, Astuti ut serpentes (Matth. x, 16); et in malo, quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum (Gen. III, i). Nec istorum vitiorum, quae finitima virtutibus diximus, possunt omnium facile nomina reperiri: verum etsi non invenitur quemadmodum nuncupentur, cavenda sunt. Noveris itaque, non officiis, sed finibus a vitiis discernendas asse virtutes. Officium est autem quod faciendum est! finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque tacit homo aliquid ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convincitur. Quæ tu non attendens, Ones ab officiis separasti, et virtutes veras officia sine finibus appellandas esse dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut veram cogaris appellare justitiam, eUam cujus dominam reperis avaritiam. Si quidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse justitiæ: sed cum quæritur, quare fiat, et respondetur, Ne plus pecuniæ litibus pereat; quomodo jam hoc factum veræ poterit esse justitiæ, cum serviat avaritiæ? Quales virtutes Epicurus induxit voluptatis ancillas, quæ omnino quidquid facerent, propter illam vel adipiseendam facerent vel tenendam. Absit autem ut virtutes verae cuiquam serviant, nisi illi vel propter illum cui dicimus, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8), Proinde virtutes quæ carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis temporalibus serviunt, veraæ prorsus esse non possunt. Quæ autem nulli rei servire volunt, nec ipsæ verae sunt. Veriæ quippe virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus Deo serviunt in Angelis, a quo donantur et Angelis.