Latin
49.151 to 49.167
Augustine, Contra Julianum 49.151-167
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 7). Sed sive ista causa sit, sive alia quæ multo amplius me latet: tamcn quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub hoc onere eorruptibiHs corporis, si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos decipimus f et veritas in nobis non eat (I Joan. I, 8). Propter quod et sancta Ecclesia etiam in tali bus suis membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis (Ephes. v, 27), licet contradicente superbia vestra, non desinit Deo dicere, Dimitte nobis debita nostra. Tu autem quanta arrogantia et de vestrae præsumptione virtutis dixeris, Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere peccatis; ille non agnoscit, qui dogmata vestra non novit. Nam et studium sanctitatis sine adjutorio Dei vultis in hominis voluntate præcedere, quod merito Deus debeat adjuvare, non gratis: et sic creditis hominem in hac serumnosa vita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare dicat, Dimitte nobis debita nostra. . Quamvis aliquanto timidius id posuisse videaris; quia non dixisti, Potest omnibus carere pcccatis. Verum nec quibusdam dicere voluisti; sed tanquam tibi ipse de nimia vestra praesumptione eruhueris, ita sententiam temperasti, ut et vestra et nostra posset voce defendi. Nam si apud Pelagianos discutiatur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia. omnibus peccais carere hominem posse dixisti: si autem apud nos, et hic respondebitur ideo non dictum, omnibus, quoniam quemlibct hominem volueris intelligi, pro quibusdam peccatis necesse habere veniain postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis. <Si gentilis, inquis, «nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est? »Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est; non quia per se ipsum factum quod est nudum operire, peccatum est: sod de tali opere non in Domino gloriari, solui impius negat.