Latin
49.168 to 49.196
Augustine, Contra Julianum 49.168-196
Unproofread scanNot analysed yet
esse peccatum. Quod ut intelligas, quamvis jam satis inde fuerit. disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper ausculta. Ecce eadem commemoro quæ ipse posuisti. c Si gentilis »qui non vivit ex fide, <nudum operuerit, periclitantem liberaverit, ægri vulnera foverit, divitias honestæ amicitix impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli; »quæro abs te, utrum hæc opera bona bene faciat, an male. Si enim quamvis bona, male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit. Sed quia cum non vis, cum facit ista, peccare; profecto dicturus es, Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala: quod fieri non posse Vcritas dicit. Noli praecipitare sententiam, diligenter considera quid te respondere conveniat. An dicis hominem infidelem arborem bonam? Placet ergo Deo: neque enim bono potest non placere quod bonum est. Et ubi crit quod scriptum est, Sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6)? An respondebis, Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo est, arbor bona est? De quo ergo Dominus- ait, Non potest arbor mala bonos fructus facere (Matth. VII,18)? quandoquidcm quicumque erit, aut homo, ant angelus erit. Sed si homo in quantum homo cst, arbor bona cst; profecto et angelus in quantum angelus, arbor bona est. Hæc enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est bo- Barum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictam est, quod non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter sapiat? Non itaque in quantum homo est, quod est opus De! ; sed in quantum malæ voluntatis est, quisquc arbor mala est, et bonos frnctus facere non potost. Vide itaque utrum infidelem voluntatem audeas bonam dicere voluntatem. 31. Sed forte dicturus es, Miscricors voluntas bona est, Recte istud diceretur, si quemadmodum fidcs Christi, id cst, fides quae per dilectionem operatur (Galat. v, 6), semper est bona, ita misericordia semper esset bona.