Latin
49.197 to 49.214
Augustine, Contra Julianum 49.197-214
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in judicio (Exod. XXIII, 3); propter quam postremo rex Saul meruit a Domino, et utique misericorde, damnari, quia contra ejus præceptum captivo regi per humanum pepercit affectum (I Reg. xv): attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae hujus bonae fidei fuerit. Imo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam exist, mes infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa per se ipsam naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui infidcliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit: qui autem male facit aliquid, profecto peccat. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quæ faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse peccata, quihus et bona male faciunt; quia ea non fidcli, sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt volumtate qualis volantas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne enim, velis nolis, quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv f 23). Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et si tales permanserint, disponit excidere: quia. sine fide impoesibile est placere. Sed ila hie immoror, quasi istas arbores non jam tu ipse steriles pronuntiaveris. Quomodo igitur, obseoro. ,non aut jocaris in his disputationihus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non sunt: aut si fructus boni sunt,,profecto steriles arbores non sunt, imo et bonæ sunt, quarum fructus boni sunt, ot debent Doo placere, cui bonæ arbores non possunt nis!