Latin
49.309 to 49.330
Augustine, Contra Julianum 49.309-330
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim loquacissime Inboretis astruere ac persuadere, quod Pclagius in Palæstinorum episcoporum cognitione damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari; nulla tamen meriti potestis asserere parvulorum, per quæ discernantur qui eorum in Dei filios adoptatur, ab eis qui sine Injus gratiae consecutione moriuntur. Calumniaris me dicere, <Nihil studii exspeetari ab humana voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus: Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobit: omni. enim gui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur I (Matth. VII, 7-8). Ibi enim vos, ut video, ponere jam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; at his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur: tanquam gratia nulla pnecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaere' retur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum, Misericordia ejus præveniet me (Psal. LVIII, 11); frustra etiam nos pro inimicis nostris jubeat orare (Matth. v, 44), si non est ejus aversa et adversa corda convertere. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1 Tim. n, 4): ut videlicet intelligamus, docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, eum Deus velit dare; nolunt qurercre, cum Deus velit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quærunt, nec pulsant; imo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluetantur: et accipiunt tamcn, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis æternitatis salus I et agnitio vcritatis; longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem verita.