Latin
49.331 to 49.346
Augustine, Contra Julianum 49.331-346
Unproofread scanNot analysed yet
tia venirc. Quibus dicere non potest, Volui, et noluistis (Matth. XXIII, 57): quia si voluisset, quis eorum qui nondum habent, voluntatis suæ arbitrium, voluntati ejus omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dicturn est, Qui omnes vult homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit apostolus, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ (Rom. v, 18)? (hos enim omnes Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, in quos omnes per unius justificationem gratia pervenit ad justificationem vitæ) ne dicatur nobis, Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est, omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nee ii, qui parvuli baptizantur atque moriuntur, ct per illam gratiam ad agnitionem veritatis quæ in regno Dei est certissima veniunt, ideo veniunt, quia ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi propterca non baptizentur quia nolunt, nee isti propterea baptizentur quia volunt 2; cur Deus qui vult cmnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur non venire? Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quæ hic intelligenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omniMo peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiisimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam intrare inregnum suum: hoc est enim illis consequeM, si salvi fuerint: sed: qui nolunt, ipsi sibi obsunt.