Latin
Book 6
Augustine, Contra Julianum 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, quantolibet te adversus oculos imperitorum dialectico tegmine involvas, nianlfesta veritate nudabcris. Ego tanquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum essc homini dico vitium, qno caro concupiscit adversus spirtum; et hoc malo hene uti pudica conjugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim. malum ipsum est innoccens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ci nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono mali usu accedente fit metitum martyris. Percipitur autem in Baptismate Christiano perfecta novitas, et perfecta sanitas ab eis malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc confligendum est ne simus rci; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena, sed nostra sint. Nam cl rinolentiæ consuetudini utique malæ, quam sibi hopnnes fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post Baptismum, ne cos ad mala solita pertrahat: et tamen malo resistitur, dum concupiscentiae per continentiam dcpegaiur, quod per consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium concupiscentiam, quæ ingenita nobis est per originale pecfatum, vehemetius vidua quam virgo; vehementius meretrix quando casta essc voluerit, quant quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in ea supefanda voluntas laborabit, quanto majores ei consuetudo vires dedit. Ex isto ct cum isto hominis ntato nascitur homo: quod malum per se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus regcneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola regcneratione solvatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a prole pellator, quo a parentibus est pulsus 1. Qualitas autem mali non in substantiam de substantia tanquam de loco in locum migrat, ut descrat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia ejusdem generis, quodam opcrante contagio, quod etiam de morbidis parcutum corporibus solet evenire nascentibus.