Latin
Book 6
Augustine, Contra Julianum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem dicere voluisti, quasi <claudens', <ut loqueris, i Aristotelis palæstram, ut inde ad sacras Litteras revertaris? »Ais enim: <Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est3: ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur, i Annon per concupiscentiam castitatis et continentiæ quotidie camis concupiscentia magis magaque minuitur? Vellem itaque mihi diceres, utrum a morbo fornicationis sanior non fiat, quem foanicari minus minusque dclectat; quamvis opu< illud malum una conversione sibi amputaverit, nec unquam hoc fecerit ex quo lavacrum regenerationis accepit. Itemque post consuetudinem vinolentiæ baptizatus, et nunquam se dcinceps prorsus inchrians, vellem diceres, utrum ab isto morbo non fiat in dics sanior quant fuerat, cum potationis gurgitem minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa coucupiscentia, sed ille potius quo nos cam majorcm minoremve haberc sentimus: sicut. in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed illu sensus est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi vinolentiæque renuntians ab hujusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit, Ecce sanus factus ea, jam noli peccare (Joan. v, 14); recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si proveCtu concupiscentiæ bonae, qua concupiscentias malas fuficandi potandique debellat1, talis efficitur, qua- Iis recenti conversione nondum fuit, ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moveantur, ut adversus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora certamina, non virtutum diminutione, ped hostium, nec deficiente pugna, sed crescente victoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem? Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est? Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum cst quo malus fuit; et boc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamvis ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamcn, qua proficeretur in melius, adversus catervas deatderiorum malorum in nobis ipsis utique tumultuantium vigilanter exserenda et instanter exercenda luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis, Jfortificate membra vestra quæ sunt super terram (Coloss. III, 5); et, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Row. vin, 13); et, Exuite vos veterem hominem' (Coloss. tn, 9). Nempe dicuntur hæc mapna consensione veritatis, nulla reprehensione Ba" ptismatis.