Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 63
Unproofread scanNot analysed yet
«Si in fructu ligni illius, I inquis, <haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur. >Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inobedientia libidinis, quae adversus bominis inobedientiam quam in ligno admisit, Dco deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque teinpure beneficium tale conferret, ut habcrent in mcmbris adversariam I contra quam pudicitia dimicaret.