Latin
64.1 to 64.23
Augustine, Contra Julianum 64.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Novimus autem <Joannem apostolum, non mundum istum, id est, coelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus esUa Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret, Omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concu piscentia oculoruM, et ambitio sæculi; quæ non est a Patre, sed ex mundo est »(I Joan. 11,16). Novimus hæc, nolo nos doceas. Sed quam <concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse,» tu volens exponere,« luxuriam intelligendam esse» dixisti. Scd cum abs te quæro, cui consentiatur ut sit luxuria, vel cui repugnetur ut non sit, tua libi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si dclibc-, ras, utrum cam magis debeas cum luxuria vituperare, quae fit per ejus assensum; an cam laudare cumcontinentia, qux illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia cst victoria continentiæ, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem judex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiæ (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non crubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare v! etoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vi. tupcratorcm luxuriæ, ut approbet concupiscentiæ laudatorcm; ct ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in sc ipso experitur malum. Dcniquc qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriant, quam recte vitupcras, non habebit. Quomodo autem Joanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis, Non est ipsa quam laudo. Et quæ illa est, quam Joannes dicit a Patre non esse? Luxuria, inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc, Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos non esse nolcbat.