Latin
64.24 to 64.40
Augustine, Contra Julianum 64.24-40
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: hæc autem quam diligere prohibemur, nen est a Patre: hæc igitur concupiscentia quam laudas, non cst a Patre. Duo cnim booa quæ a Patre sunt, inter sce pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia: quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias: faves quidem concupiscentiæ, sed erubescis continentiæ. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam, quam perverso ore laudasti. CAPUT XIV. —65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium convocandam, tanquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret. <Consefluens enim esse I existimas, «ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso aute peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasit. I Sic ignoras vel ignorare te lingis, per quemlibet corporis sensum aliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vct necessitatem, aliud sentiendl libidiuem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod verum est percipit, atque id a falso magis minusve discernit. Utilitas sentiendi est, pcr quam corpori vitæque quam gerimus, ad aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel rejiciendum, appe. tendum vitandum ve consulimus1. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi cst, de qua nunc agimus, quæ nos ad sentiendum, sive consentientes mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit.