Latin
74.1 to 74.17
Augustine, Contra Julianum 74.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero et antea diximus (Supra, II. 35), propterea hoc non essn in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subjugent superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit, <semper pecorum imitatione peccari? >Quam sententiam non tibi objectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animadversa, etiam medicinæ disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiæ: ideo dictum est bonum esse pecoris, cujus sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo. concupiscit adversus spiritum. CAPUT XV. —75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuæ, si non possunt pecorum solertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae te quæsisse jactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quæ inter nos verlitur, haec nullatenus pertinere i Quis enim audiat, quod abs te commemorantur; <Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xe. nophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei, *unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nom! num sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: <Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe venerantes, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suæ vanitates I, aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per caliginem vani *,huic tamen dogmati contra quod agimus, jure anteferri possunt.