Latin
74.18 to 74.26
Augustine, Contra Julianum 74.18-26
Unproofread scanNot analysed yet
>Atque ut hoc probares, subdidisti ea quæ a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare omnes sive voluisti, sive potuisti, Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonsare susceperas, <oinnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, juro posse huic dogmati, contra quod agercs, anteferri. »Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum commemorasses Anaximenem ejusque discipulum Anaxagoram, tacuisti aierunt ejus discipulum Diogenem, qui ct a magistro ct a condiscipulo suo in rerum naturæ opinione dissensit, propriumque dogma constituit? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non csset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce præteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos nominasti, juxta auendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertateniquc patroni non decuerat, erubescis.