Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.172
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista est caritatis laus quae uestram calumniam solet lucidissima ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt: undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides, ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis, intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus habebatis —caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae non potest custodiri —atque ita uideatis sine illa nihil uos esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est, non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus, sed per uerba Christi in unitate cognoscimus.