Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.173
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Et iterum: caritas magnanima est et benigna, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt —uos autem quaeritis aliena —,non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit.