Latin
2.202.17 to 2.202.36
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.202.17-36
Unproofread scanNot analysed yet
ita uos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. non enim, etsi index percutiat, non uestrae nos potius calumniae ferierunt, dicit enim propheta Dauid ex domini Christi persona: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus christum eius. disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. qui habitat in caelis, irridebit eos, et dominus subsannabit illos. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius. dominus dixit ad me: filius mens es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea et tamquam uas figuli illos comminues. ipsosque idem reges, ite quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne pei-irent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus, aut certe uos illis sine dubio ostenderetis, si uelletis 111 uiuerent, uel ccrte, quod tertium est, ipsos sibimet legere uestra malitia permisisset! primus dauiticus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani maerent et regnarent. quos quidem male decepistis, dum uobis sese committunt; uos namque illis quae mala sunt fingitis et quae bona sunt occultatis. hoc tandem legant uel serius, quod olim legere debuerunt. quid enim dicit? et nunc, reges, intellegite, erudimini qui indicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehenditc disciplinam, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta. cum exarserit quam cito ira ipsius super uos, beati omnes qui con fid un fin eo. imperatores, inquam, suasionibus premitis, III Pilatum, quem diximus, Iudaei presserunt, licet ipse clamauerit lauans publice manus: liber sum a sanguine ine hu ius iusti.