Latin
2.202.37 to 2.202.50
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.202.37-50
Unproofread scanNot analysed yet
tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo j)erisse. ut relinquam Neronem, qui primus persecutus est christianos, Domitianum similiter Neronis maximam partem, Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum, perit etiam Maximianus. qui cum tura praedicerent, incensis codicibus dominicis primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Meusurius et Caecilianus ex ipsis sacrilcgis flammis 111 fauillae uel cineres remanserunt. turis enim conscientia implicuit, qui Mensitrio consensistis. perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. Ursatium namque barbarica pugna prostratum sacuis unguibus alites canumque alites dente. -; morsibus discerpserunt. nonne idem uestro impulsu percussor est, qui ut rex Achab, quem diximus a muliere percussor, iustum pauperem occidit? ita uos quoque iustos et pauperes —circa opem dixerim mundanam; narra gratia dei in nobis non est pauper —non desinitis iugulare. non enim, si tamen manu non facitis, non lingua. carnifice hominem iugulatis. scriptum est enim: mors et uita in manibus linguae. om? ies ergo qui occisi sunt tu qui suasor es occidisti, neque enim manus carnificis nisi lingua tua feruescit et ille durus pectoris calor in alienum sanguinem uerbis tuis accenditur, sanguinem uerbis sui uindicem diffusorum,