Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.227
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Nos autem pauperes s-piritu non diuitiis metuimus, sed diuitias formidamus. nos nihil habentes et omnia possidentes censum animam credimus nostrisque poenis et sanguine aeternas diuitias caeli mercamur, siquidem dominus dicit: qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam.