Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.228
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est; nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de scripturis fallis aut falleris, nihil curo. non ergo ita scriptum est: qui perdiderit substantiam suam, sed: qui perdiderit animam suam propter me. de substantia uero non scriptum est: (qui perdiderit', sed: qui dimiserit, nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. tu autem interim non perdidisti substantiam. utrum uero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio. si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem ciuitate estis, numquam mihi indicauit, quia numquam quaesieram. uerumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistula commemorasti apostolicum testimonium: si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. si enim haberetis caritatem, non obiceretis ignaro et uobis incognito orbi terrarum nec ipsa saltem probata crimina Afrorum; si haberetis caritatem, non in uestris calumniis fingeretis, sed in uerbis domini manifestissime expressam usque in totam terram cognosceretis unitatem. si autem hoc non fecisti, quid gloriaris, quasi feceris? itane uero diuitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? dic ista collegae tuo Crispino, qui modo iuxta Hipponem nostram comparauit fundum, ubi mergeret homines in profundum. unde hoc et ego nimium noui; tu forte nescis et ideo securus clamas: diuitias formidamus. unde miror quod ista uox tua, ut ad nos perueniret, ipsum transiliit; inter Constantinam quippe ubi tu es et Hipponem ubi ego sum Calama ubi ille est uicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc uocem et repercussit, ne transiret ad nos, et aduersus te diuitiarum laudes multo copiosius recitauit. non solum enim non formidat ille diuitias, sed et amat. et certe de cetero, priusquam edas, recita illi talia; si non emendauerit, respondemus, tu autem, si uerum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo quam huic tuo.