Latin
2.54.17 to 2.54.28
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.54.17-28
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut apostolus testis est; tu uero non quia furtum fecisti uel (in) furtum consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. nam sicut apostolus ait, cum de cibis loqueretur: scio et confido in domino Iesu quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est, eadem regula dici potest aliena peccata non pertinere ad eos quibus displicent, sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. quapropter tu nos non tenes traditores nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de his qui nobiscum sacramenta communicant; te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. et ne putes hoc leue esse, apostolum lege dicentem: neque fures regnum dei possidebunt. qui autem regnum dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. si ibi non erunt, ubi erunt nisi ad sinistram, inter illos ergo quibus dicetur: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius? frustra ergo te securum facis leue putando peccatum, quod a regno dei separat et in ignem mittit aeternum. quanto melius ad ueram confessionem confugies et dices: 'unusquisque nostrum proprium onus portabit et a tritico paleam uentilabrum ultimum separabit!'