Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.55
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur: (cur ergo, dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?' itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.